- THECA
- THECAin Vita Eligii Episcopi Noviom. Multis Sanctorum ex auro, argento atque gemmis fabricavit thecas sive tumbas, capsa est SS. reliquiis instructa. Ex Graeco θήκη, quod inter alia loculum, in quo defuncti corpus efferebatur, inprimis notavit. Eâdem voce veniebant apud Aegyptios lignei loculi, in quibus cadavera, odoribus condita, domi apud se in concla vibus ei rei destinatis, asservabant: ξυλίνους τύπους ἀνθρωποειδέας, item θηκαῖα ὀικήματα Herodotus appellat; γλωσϚόκομα Aetius, l. 16. Nec vero arculas solum in quibus iacebant, (vel, ut apud Aegyptios, stabant) condita cadavera, sed etiam monumenta ipsa, plurium arcarum capacia sic vocârunt. Aeschylus, προγόνων τε θῆκαι, monumenta Maiorum. Plato, de LL. l. 12. τελευτήϚασί τε προθέσεις τε, καὶ ἐκφορὰς, καὶ θήκας διαφόρους εἶαι τῶ ἄλλων πολιτῶν. Ubi quod θήκας vocat, paulo post explicat de monumentis hypogaeis et fornicatis, in quibus plures lectuli lapidei, Graecis κλίναι, repositi condendis corporibus. Diodorus, νεκρῶν θήκας appellat. In veteri Inscript. Armarium distegum, pro monumento vel theca mortuorum. Unicâ voce Νεκροθήκας dicere liceat, uti Ζωθῆκαι dicebantur cellae, in quibus viva animalia, turdi, gallinae, alia saginabantur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1208. et 1222. et Suicerum in voce Θήκη: uti de Iudaeorum theca, quâ circumcisionem inter Romanos celatum olim ivêre, infra voce Verpus at plura supra, ubi de more Tegendi arma.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.